Anschrift
Frauengasse 3-5
2500 Baden
02252 / 44403
  1. Home
  2. Schule
  3. Geschichte

Quomodo aedificium medievale in scholam nostram mutatum sit

(Historiam scholae nostrae in Latinum transvertit Kaya Tomenendal classis VI b anno MMXVI/XVII)

Anno fere MCCLXXXV Leutoldus Chreusbachiensis eremitis ex ordine Sancti Augustini monasterium aedificantibus donationem dedit. Propter incendia urbis bellaque postea aedificio scholae historia variissima erat, ita conclaves monasterii ex parte hospitibus balneariis ablocabantur. Anno MDCCCXII, post incendium urbis, monasterium abolitum et a barone Haan de Haanendal emptum est. IV annis post eo loco, quo olim domus sagittariorum  fuerat,  aedificium, quod hodie „Florastöckl“ appellatur, aedificatum et vetus monasterium, ut homines in eo habitare possent, reformatum est. Anno MDCCCXXVI imperator Franciscus I. aedificium emit.

Historia scholae ipsius anno MDCCCLXVI initium cepit, cum in parte aedificii  gymnasium reale institueretur. Aedificio in via Biondek confecto gymnasium reale initio saeculi vicesimi ibi translatum est. In via Feminarum autem „schola filiabus superior“ condita est, quae duobus annis post a Josefina Malcher in lyceum transformata est. Anno MCMXVIII / MCMXIX quinta classis lyceo adiuncta est. Anno MCMXXI primum testimonium maturitatis factum est. Ex anno MCMXXXVIII res publica aedificium scholae possedit et gymnasium puellis instituendis institutum est.

Alte Schulklasse ~1905
Aedificio globis incendiariis deletis instructio discipularum tamen post bellum redintegrata est. Inter annos MCMLV et MCMLXIV „Florastöckl“  quoque aedificio scholae additum et ita adaptatum est, ut puellae in eo discere possent. Ob eam causam anno MCMLVII/VIII alterum genus instructionis institui poterat, id est „schola supera feminis“ , quae anno MCMLXIV „gymnasium reale rerum oeconomicarum“ vocata est.

Cum constututum esset ex anno MCMLXXX non solum puellas sed etiam pueros una in schola educari, „gymnasium reale rerum naturalium“ apertum est.

Ab ea igitur hora aedificium omnibus modis iterum iterumque amplificabatur, ut discipulis magistrisque plus loci esset: Anno MCMLXXXX exempli causa loco pristini theatri cinematographici altera aula athletica aedificata est.

Scisne, quis inter annos MDCCCXVIII et MDCCCXXXIV dies aestivales in aedificio, quod „Florastöckl“ appellatur, egerit?