Anschrift
Frauengasse 3-5
2500 Baden
02252 / 44403

Projekttage 2010: Romam iter fecimus 01-07-2010

Viginti discipuli et discipulae classis quartae B et classis quintae A scholae nostrae ultimos dies anni scholaris cum magistris linguae Latinae Romae in urbe aeterna egerunt. Hic et multa aedificia magnifica et multa artificia praeclara spectavimus: Basilicam illam ingentem Sancti Petri visitavimus, ubi alii tholum ecclesiae ascenderunt, alii Papam ipsum de fenestra sua praedicantem et orantem viderunt et audiverunt. Spectavimus Forum Romanum, ubi Cicero olim orationes suas habuerat, et amphitheatrum Flavium, qui nunc Colosseum appellatur, et Circum Maximum et alia monumenta antiqua. Catacumbae quoque, sepulcra Christianorum pristinorum, et non4ae ecclesiae pulchrae praeclaraeque nobis placuerunt. Saepe per vias urbis aeternae ambulavimus et vesperi aliquo loco amoeno cena bona nos delectavit. Postremo musea quoque Vaticana cum maxima copia hominum alienorum percurrimus.
Certe omnes hoc iter Romanum diu et libenter memoria tenebunt!
(videte etiam photographa!)